Latin
DE GLANIDE & GLAVCO
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 416
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT IX. DE HARENGO &Husone. Arengum aqua vivere author libri de natura testatur, extractum ex ea non vivere exAperientia testatur. In ejus ventre nil invenitur, quia jejunum tantum habet intestinum. Tam magnis simul agminibus natant ut orae multitudine capi nequeant. Lumen ubi compe xerint, gregatim adnatant, &sic autumnali aequinoctio capiuntur. Ventribus versus summum aequor obversis lucent in aqua, &tantum de se emittunt splendorem, ut mare fulgurare videatur. Mirum est quod nonnulli narrant de terrae sanctae Oceani Germanici insulae incolis, nempe cum circa annum post virginis partum MDXXX. ex Harengorum captu bis mille hominum vitam sustinerent, per petulantiam vero aliquando unum ex captis, virgis cecidissent, adeo imminutos ibi fuisse hosce pisces, ut postmodum vix centum eo quaestu vixerint. Husonibus loco spinae dorsi cartilago est, quae foramen habet magnum &vacuum, à capite ad caudam quasi terrebello perforatum. Quod Aelianus l. 14. cap. 25. de Antaceis ait, illos aetatis progressu ad maximi Thunni in Istro accedere magnitudinem, tam pingui abdomine esse, ut lactentis scrophae ubera ventrem eorum dicas, aspero tegi corio, ut eo perpoliantur hastae, membrana à cerebro ad caudam tam stricta, ut ad Solem exsiccata flagelli loco esse possit, id de Husonibus accipiendum est. Eos enim magnitudine pondo quadringentegentorum se vidisse scribit Vadianus in Epitome trium terrae partium. Tam timidi sunt, ut à minimis pisciculis terreantur. Cantum sequuntur tubarum, adeo, ut ex adversa accedant ripa. Tanti denique in aquis roboris, ut cauda piscatorem si percusserint, de navi deturbent, quam primum caput aquis extulere, invalidi redduntur. Vino generoso potantur, &inebriati plures dies vivunt, exportantur ad exteros. Bibunt autem vini sextarios quatuor.