Latin
CAPVT X
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 417
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT X. DE LVCIO &LVNA. Entriculum gutturi ita continuatum Lucios habere Albertus scribit, ut aliquando eum aviditate cibi rejiciat: permultas vero ejus esse appendices, in quibus chylus confectus servetur, Rondeletii habetur observatione. Visus magnitudine insigni, qui alium insigniter grandem ventre contineret, &hic rursus murem aquaticum. Visus &alter in quo anseris pulli bini, visum denique fulicam in ejusdem repertam ventriculo. In extrema fame terreno vescitur pabulo. Cum rana naturale dissidium habet. Hinc illi saepe ab eadem effodiuntur oculi. Vulnera sua affrictu tincae, cujus continuus comes est, sanat. Maxillae ejus in pollinem redactae, aurei exhibitae pondere, calculos frangunt. Venter ei apud Anglos ad duos &lius rescinditur digitos, &si emptorem non inveniat, vulnere consuto vivario redditur, in quo tincae degunt. Causa quamvis amicitiae tribui possit: satius tamen lento quo obsepitur tinca humori adscribere, utpote quo vulnus consolidari possit. Lucius Friderici Imperatoris ducentos sexaginta septem annos in quodam stagno vixisse dicitur: id ex annuli aerei quem, cum stagno eum inderet, in branchiis sub cute abdiderat, inscriptione graeca, colligitur; quae talis est. ειαὶ ἐκεῖνος ἰχθὺς, λκντε λίμνε παντὸ πρῶτος ἐπιτιθίες δια γὰν κοσμηγοῦ φι δερίκου ριδιρίκου β. τὰς χερας ἐν τῇ ε. ἡμιρα τῇ σκτιοβρία. Ego sum ille piscis, huic stagno omnium primus impositus, per mundi Rectoris Federici Il manus, die quinta Octobris. Fuit inventus iste annulus in capto eo lucio anno 1497, ut testatur Conradus Celtes. referente Gesnero in epistola nuncupatoria. Luna est piscis formae pulcritudine eximius, exigua magnitudine, lata figura, idemque cyanei coloris speciem gerens, in dorso habet pinnas molles, quas dum in natando explicat, ad similitudinem Lunae semicirculum efficit. Aelian. ex Demostrato. Plena Luna exsiccari &interire, ad plantasque admotum eas marcidas reddere, Cyprini piscatores vulgarunt.