Latin
CAPVT XX
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 428-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XX. DE TORPERINE &Thunno. μν ττα E Torpedine nil habeo (quod dicam, nisi quod torpore manus afficiat: hincque illi nomen. Id autem tam efficaciter, ut priusquam capiatur per rete vel arundinem id afficiat. Hoc astu usa, limo &caeno obducta venatur pisciculos. Mirum. Plut. I. 1. Vtr. anim. Thuni quamvis in plurimis capiantur locis: circa Byzantium tamen maxime. Nam postquam Cyaneas insulas attigerint, transierintque ex ripa Chalcedonia, albicans occurrit petra quaedam, tantumque bestiis ipsis incutit terroris, ut è vestigio in ulteriorem convertantur ripam: quas cum praeceps aquarum cursus corripiat, &innata locorum aptitudo maris fluxum ad Byzantium cornuque Byzantii deflectat, &eo naturae impetu propellat, in infidias incidere mirum non est. Alias generatio illorum in Maeoticis fit paludibus. Inde cum modicum increverint, erumpunt grege facto per os ipsum, ac propter littus Asiaticum usque ad Trapezuntem excurrunt.