Latin
CAPVT XX
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 429
Unproofread scanNot analysed yet
Quia vero tempestates ac frigora unde, oculi eorum hebetantur, oderunt, in profundissimo quodam Thracii maris recessu, qui Melas cognominatur, ac loca cava &caenosa piscibus alendis idonea fovet, morantur, ad vernumque tempus crescunt. Ventorum flatus intelligere videntur. Nam Pliuius testatur, operiri eos Aquilonem, ut secundo fluctu exeant è Ponto. Pontum autem aliter intrant aliter exeunt. Dextrorsum enim secundum Aristotelem l. 8. Hist. c. 13. terram contingentes cum subeunt, remeant contra; laevum enim in latus se admovent; quod propterea facere (inquit) dicuntur, quia dextro oculo clarius vident sua natura, laevo hebetius. Noctu eos proficisci antiquissimum Amphylli vatis apud Herodotum testatur oraculum. Hinc adstipulatur antiquissimus nummus, qualem se vidisse Lutetiae testatur Bellonius; in quo altera parte Spica, altera Thunnus conspiciebatur, &super hunc Luna inscriptione PHILLIPENSE. Dormiunt tam protunde, ut somno obruti capiantur.