Latin
CAPVT XXI
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 429-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXI. DE VRANOSCA &Χiphia. γρυαικττάνε VRanoscopus piscis est solivagus carne vescens, adeo vivax, inquit Bellonius, ut si internis omnibus spolies, nihilominus adhuc moveatur: est omnium piscium voracissimus. Apophysin extra os propendentem habet, qua pisciculis struit insidias. Insatiabili esse abdomine vel id declarat, quod si cibum illi objeceris, eo usque vescatur, donec cibus exaggeratus, ad ipsum os redundet. Xiphia utraque maxilla rostrata est, brevis tamen &triangularis inferior, superior magis ossea, durior, multoque longior, bicubitalis namque nonnunquam.