Latin
CAPVT I
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 437
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT I. DE HOMINE IN GENERE. Actenus irrationalia fuere animalia, Homo sequitur, de quo secundum actionum naturalium vitalium, animalium &rationalium, seriem agemus, incepturi à fabrica. Est autem haec tam elegans &miranda, ut magis esse nequeat. Corpus Adami ex terra efformatum est; nostra ex tribus seminis guttulis, &tantilli sanguinis lactis in morem fusis, caleique ritu coagularis efficium, &ex eadem materia tot &tam diversae productae partes. Totum aedificium plus quam ducentis suffultum est ossibus: totidem cartilaginibus, articuli omnes incrustati, ligamentis quamplurimis omnia connexa; membranis innumerabilibus vestita; nervorum plusquam triginta paribus, ceu funiculis quibusdam membrorum vastissimae moles irrigatae: arteriis totidem velut aquae ductibus spumante sanguine &spiritu vitali omnes partes perfusae: musculis fere quadringentis, &diversi generis carnibus ceu tomentis vacua spacia repleta &viscera obtecta; cute denique omnia circumdata sunt. Est in ea &Dei effigies mente repraesentat eandem) &omnium animalium vires ac temperamenta in se tenet inclusa. Multos reperies qui struthionis instructi ventriculo: multis qui Leonis corde, haud pauci qui canis; plurimi qui suis; infiniti qui asim natura gaudent. Alexander Macedo tanta erat humorum symmetria, ut ipsius spiritus &humores: imo exanime cadaver, naturale balsamum, odoris referret fragrantia. Quin in eo tanquam centrali puncto, nodo, &fasciculo, creaturarum omnium radices &seminariae delitescunt rationes. Vegetabilia spiritibus balsamicis mineralium, animaria vegetabilium &per has mineralium: homo vero propter quem omnia condita sunt, animalium, vegetabilium, &mineralium nutritur &augetur.