Latin
CAPVT I
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 438
Unproofread scanNot analysed yet
Quare ex iisdem etiam, ut constet, ratio postulat. Florent itaque in homine, &fructus sanitatis vel morborum nuncios proferunt, melissa, violae, chamedrys; puta spiritus, cordis, cerebri, &hepatis: urtica, aron, flammula: pustulae, pruritus, herpetes. Fiunt in eodem quoque mineralium separationes, paroxysmis conspicuae, vitrioli, aluminis, salis, gemmae, colcotaris, tartari: nempe lepra elephantiasis, morphaea, cancer, variis tincturis &signaturis sese prodentes. Nec desunt aquae generationes, aurum, argentum, stannum, cuprum, ferrum, plumbum: cor, cerebrum, hepar, renes, ventriculus. Quin reperiuntur in corporibus nostris fodinae, è quibus lapides eruuntur, renum &vesicae calculi, non ad aedificandam, sed ad destruendam domum. Caput humanae mentis arx, rationis sedes, sapientiae domicilium, memoriae, judicii &cogitationum officina, supremum occupans locum, annon supremam &Angelicam mundi partem refert? Mediam &caelestem habes in thorace &medio ventre ad unguem expressam. Vt enim ad solis accessum, superiora collustrantur, &inferiora vivificantur omnia; Contra vero, Sole de sede sua digresso, horrescunt, &ad interitum vergunt: ita &cordis perpetua motione, ejusdemque vitali calore omnia vigent, laetitiarumque seges sese ostendit uberrima: eo vero curis, tristitia, metu, aliisque nebulis obfuscato, omnia debilitantur, &tandem pereunt. Sublunarem mundi partem in ventre inferiori expressam, quis non videt? in eo partes nutritioni, coctioni &procreationi dicatae continentur. Stellarum errantium forsan ducatum in Microcosmo desideras! Ecce! humectantem Lunae potentiam profluens Cerebri refert medulla. Venereae jurisdictioni genitales inserviunt partes. Mercurio ingenioso facundiae &venustatis debentur instrumenta. Solis &cordis maxima est analogia: benefico Iovi, humanum epar, fons gratiosi vaporis confertur. Martis incendium &furorem, fellis in se concipit vesicula: Saturni sydus frigidum flaccida lienis caro, humoris melancholici receptaculum perpulchre refert.