Latin
CAPVT
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 439-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT DE NVTRITIONE. ARTICVLVS I. DE VENENATORVM innoxio est. Enena aliquando longa consuetudine alimenta fieri, Historias si respicimus, vix dubitandum est. Multae enim, &à probatis cum scriptae fuerint, fidem apud quosvis merentur. Avicenna, Rufus, &Gentilis, puellae meminete, quae à teneris venenatis nutrita, pestiferum adstantibus contraxit halitum. Coloniae Agrippina indeliciis araneas habuisse quandam, Albertus author est. Porus quidam Indorum Rex veneno quotidie utebatur, alios ut perimeret. Visus qui commorsus à venenatis occidebat eadem. Avioen. l. 8. de Anim. cap. 2. Nota historiae puellae veneno nutritae, qua Reges Persarum perimebant alios. In Hellesponto Ophyogenes serpentibus vescuntur. Quidam simili delectatus victu, in repletum serpentibus dolium injectus, intactus permansit. Plinius &Athenagoras Argivus nunquam à scorpionibus laedi poterant, &Aethiopes Hyaspidis fluvii incolae, è scorpionibus &aspidibus lautissima parabant fercula. Anum quandam Atheniensem magnam cicutae sine noxa esitasse quantitatem Galenus author est. Empiricus, triginta drachmas aliam sine laesione sumsisse, perscripsit. Hypoth. Empir. Lysidem quendam quatuor Opii deglutiisse drachmas, idem testatur. Thracia illa mulier ex manipulis veratri gratissimum habuit obsonium. Denique Profecit poto Mithridates saepe veneno, Toxica ne possent sava nocere sibi. Causas hujus si inquiris, varias esse existima. Nam primo est naturalis cuique proprietas, ob