Latin
CAPVT I
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 439
Unproofread scanNot analysed yet
Imo si ulterius ascendere licet, Elementa, Maria, Ventos, hic adumbrari, audacter dicere possum. Spiritus humani corporis, coelum, quintam illam denotant essentiam. Quatuor humores Elementa exprimunt. Bilis calida &sicca Ignem: sanguis calidus humidus Aerem: Pituita frigida humida Aquam: Melancholia frigida sicca Terram designant. Sic Venter hominis Terra est omniformium frugum ferax. Vena cava Mare Mediterraneum. Vesica mare occidentale, in quod omnia flumina exonerantur, &sal superfluum resolutum colligitur. Habet Orientem in ore: Occidentem in ano: meridiem in umbilico: septentrionem in dorso. Summa. Europa, Asia, Africa, America geographice describi possunt in homine. Vere itaque barbarus Abdalas, hominis corpus admirabilissimum quid esse pronunciavit. Vere hominem Protagoras πάντων χρημάτων μέτεον, Theophrastus Vniversi exemplar &Mundi Epitomen, Synesius horizontem corporeorum &incorporeorum nominavit. Vere denique cum Zoroastre exclamabimus πτολμηροτάτης τῆς φύσεως ἄνθρωπι τέχνασμα Manet scilicet θεον πιρῶν πλαστούργημα δαιδαλιώτωτον.