Latin
ARTICVLVS VI
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 449
Unproofread scanNot analysed yet
Denique Nicolaus quidam Helvetius Vndervvaldensis anno 1460, post susceptos ex conjuge quinque liberos, solitariam vitam amplexus, per annos quindecim nec cibum nec potum gustavit. Alii abstinentiae ejus tempus ad annos viginti duos extendere sunt ausi: Bocatius vero ad triginta annos aut hujus aut alterius adstruit inediam. Mago Carthaginensis etiam, &Lasyrtas Lasionensis sine liquidorum ususuam exegere aetatem. Athen. l. 2. cap. 2. Idem apud Calium quidam Neapoli natione Tomacelliensis fecit: Andronis Argiensis apud Aristotelem. Tacebo interim Conflanam &Bernensem puellas apud Quercetanum l. 2. Diaeteticae c. 6. Coloniensem apud Albertum l. 7. de Animal. Hajensem apud Nancelium: nec vel de Timonis amita apud Athenaeum l. 2. vel de Gallo ex Hierosolymitana peregrinatione reverso, dicam. Haec vero omnia praeter naturam fieri, nemo est forsan qui non videat. Causa in illa conjicienda quae vel tollunt appetitum, vel diminuunt eundem. Id autem fit vel quando venae mesaraicae chylum non attrahunt, &è ventriculo quasi exsugunt; vel quando illa suctio in orificio ventriculi non percipitur. Illud vel venarum obstructio, vel intemperies calida, vel alimenti propter copiam non evacuatio, vel orificii ventriculi à pituitosis humoribus obsessio causetur. Hoc vel ab influxus spirituum animalium inhibitione, &languore illorum, vel facultatis distractione, vel ventriculi intemperie &stupore oritur. Sed quia hanc appetitus sublationem mors non sequitur, aliam adnuc causam subesse necesse est. Hanc autem alii in nervorum in orificio ventriculi relaxationem conjiciunt, ex quibus est Langius: alii aërem inspiratione attractum spirituum pabulum fieri existimant, ex quibus Quercetanus: Ast cum illi causam vitae non ostendant; de horum vero sententia sub judice lis sit; isti etiam qui pituitosorum humorum congeriem accusant, in Cachectisis eorundem copiam fateantur; magis placet Sennerti sententia, qui corpora talia paene indissolubilia, nilque aut parum ex iis exhalare dicit: quod humore tenaci, bene concreto &compacto, &actioni caloris nutrimentum depascentis minime cedente, constent: caloremque mitissimum &placidissimum habeant, nec multum alimenti requirant. Instit. l. 2. part. 3. sect. cap. 2.