Latin
CAPVT III
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 450
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT III. DE CONCOCTIONE. ARTICVLVS I. DE HEPATE &LIENE. Vtritio attractionem, retentionem, expulsionem, concoctionem, subordinatas habet: Concoctio vero vel est in ventriculo, vel in hepate &liene, vel in aliis etiam partibus. In prima fit ex cibo chylus, faeces &excrementa aquosa ejiciuntur: In secunda sanguis: bilis flava, serum Vrina excernuntur. In tertia ros, gluten, cambium; &tenuia quaedam, quaedam crassiora expelluntur. Quantum ad Epar, nullum in Mathia Ortelio mercatore Antverpiensi inventum est. Integrum quamvis alias fit in homine, in brutis plures in lobos dividatur; tamen cum tribus lobis in puella quadam repertum; in Carolo Sabaudo quatuor habuit penulas. Francisc. Puteus. I. 5. Apol. in Coleto extremas fibras cirrhis prominentibus hirsutis ornatum fuit. Camerar. Labefactato illius calore, hydrops inducitur. De Liene pauca dicam. Inventa mulier Parisiis fine eo: Holler. in observ. &in Cauno homines absque eodem nasci author est Plinius l. 11 Natur. Histor. cap. 73. Hinc &plebecula cursoribus sine noxa &equis exscindi posse existimat.