Latin
ARTICVLVS. III
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 454
Unproofread scanNot analysed yet
Sed haec ad Thaumatographiam Ritualium pertinent. Ex sanguine humano lampas quaedam vitae &mortis attemperatur, de qua Ernestus Burgravius ita scribit. Lampas haec, sive lumen incensum semel, ardet jugiter, quoad homo ille, è cujus aptatur sanguine, vitalem ducit spiritum, atque eodem quo eundem efflat ipse, horae sive momento sive punctistitio, simul cum eo extinguitur. Scito insuper si flamma luculenta fit eterata, tranquilla &immota, nihil homo iste quod vel corpori vel animo grave sit, sentit: Sin vero secus habeat, &assurgens flamma varie scintillet, aut depressior sit, aut nubilosa &torpida; indicium tibi anxietatis, tristitiae, caeterorumque pathematum esto. Perpetuo enim ex congenitis Microcosmi influxibus astralibus, ac naturalibus inclinationibus (cum &sanguis ille à sanguine ipsius hominis, &Corpus ejusdem à substatia hujus ipsius sanguis, à quo sanguis ad praeparandam mutuo quasi sumptus est, enutriatur flanma ista pro statu &habitu istius hominis sive prospero, sive adverso emicat, &spectandam se praebet. Pyronomantiam appellant Sennertus &Diodat.