Latin
ARTICVLVS IV
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 454-2
Unproofread scanNot analysed yet
ARTICVLVS IV. DE VRINA &DE Renibus. Raeter aquosam substantiam aliud aliquid in urina recondi multa suadent. In morbis enim copiosae redduntur, nullus quamvis praecesserit potus; &animalia quae nil bibunt mingere, observatum est. Medici ex colore, tenuitaxenuitate &crassitie multa praedicunt, &Chymici salem inveniunt in resoluto. Illud autem quicquid est seri nomine dicitur, quod sal est in cibo &potu superfluus, alendoque corpori inxatilis. In cibis certe sal reconditur ut condinenta exigunt, plantasque eo abundare destillationes ostendunt. Ex urinis salium genera elici notissimum est. Aegineta Chrysocollam facticiam ex urina docet oriri.