Latin
ARTICVLVS IV
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 455
Unproofread scanNot analysed yet
Nitrum ex terra, animalium urina &excrementis imbuta, parari scribit; Baccius modum ostendit: Fit sal nitrum (verba ejus) hodie ex acerrimo lixivio, quod excolatur ex fimo &stercore antiquo vel putri, e coemeteriorum materie, terrisque simul studio quodam computrefactis, affusa pluries in tiniis ligneis eadem aqua. Coquitur hoc lixivium in magnis caldariis, fitque sal nitrum longis ceu salis fibris in fundo concrescentibus. Hinc igitur Rusus Ephesinus Vrinam dixit esse nitrosum humorem in vesicam delabentem. de appell. corp. hu man. cap. 36. In lotio à canibus demorsorum carium apparere imagines, scribunt Arabes; &conjicit causam in imaginationem Abentoar. Sed veneni id tribuendum videtur efficaciae, quod hominis constitutionem valde immutet, &caninam quasi efficiat. Nam &humores ab eo ita corrumpuntur, ut animalcula quaedam catellis similia in corpore generentur. Sennert. l. 2. p. 3. f. 2. cap. 4. Certe vermes in vesica nasci compertum est. Nam &mulier quaedam spithamae longitudine unum excrevit, &virgo nobilis cimicum magnitudine multos. Schenck. l. 3. Obs. Quin Carolus Comes Manifeldius picae simile animalculum ejecit, Duretus millepedi. Calculosorum vero quidam duos acuto capite, corniculato ventre &dorso testula inductis, instar testudinis nigros, nisi quod rubebant ventre. Pareus l. 19. c. 3. Holler. de morb. internis. Emisit alter scorpionem vivum, conchyliacea alter Schenck. Obser. Via qua foras ejicitur urina omnibus nota est: accidit tamen interdum peregrina evacuari. Paulo infra glandem Bonini filius emisit, nec non patritia quaedam apud Haganoenses familia; per umbilicum puella. Seni cuidam vinitori per finistrae natis ulcus transsudabat: per femur &coxam egrediebatur militi, per alvum aliis, Scenck. in Obs.