Latin
ARTICVLVS. II
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 464
Unproofread scanNot analysed yet
ARTICVLVS. II. DE MENSTRVO SANguine &Lacte. Rigiditas mulierum, &generatio facit, ut non omnis absumatur in eis sanguis. Quia vero non semper adest faetus, in vasis circa uterum tum colligitur, &singulis mensibus foras, ne graventur expellitur. Menses hinc dixere Medici. Prima juventa expulsionis fiunt primordia: modum fluxionis uteri vel fundus vel collum determinat. Observatum recens natam, mammis pendulis, alarum &pubis ornatam pilis, quinquennem passam decursum etiam sine dispendio: Schenek. l. 4. Observat. Quin quaerit natura alibi viam, dum sueto nequit ire tramite. Puellae Saxonicae per oculos fluebant: Ex auribus religiosae cuidam: per nares uxori Pareis per vomitum Stutgardianae puellae: per sputum in Chio insula ancillae: per mammas nonnullis apud Amatum: per umbilicum mulieri Tridentinae; &quod mirum per minimum manus digitum &per annularem finistrae manus mensibus singulis Moniali: Ludov. Mercat. I. 1. cap. 7. de multer. affectib. Non uniformis autem omnibus est fluxus. Bene habitae bis in anno habent sine dispendio: quaedam ne semel quidem. At antequam concipiant, solere habere Hortensius prodit. Instit. Medic. l. 1. cap. 28.