Latin
ARTICVLVS. II
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 465
Unproofread scanNot analysed yet
Qui ex matribus sero menstrua passis nascuntur, infirma ut plurimum sunt valetudine. Sic fuit in Francisco II Rege Galliarum, qui per nares mucore nunquam emisso, raro per os exscreatu purgabatur, decumhente interim in auriculam excrementorum colluvie, ac per eam exonerante se cerebro, quod tandem lethali putrefactioni causam praebuit. Thuan. I. 23. Histor. Vim illi venenatam inesse affirmat Plinius, dum l. 7 cap. 15. l. 19. c. 1. scribit: Nil facile reperitur mulierum menstruo magis monstrificum. Acescunt superventis musta: sterilescunt tactu fruges: moriuntur insita: exuruntur hortorum germina, &fructus arborum quibus insedere, decidunt: speculorum fulgor aspectu ipso hebetatur: acies ferri praestringitur, eborisque nitor. Alvi apum moriuntur: aes etiam ac ferrum rubigo protinus corrumpit, odorque dirus aera. In rabiemaguntur eo gustato canes, atque insanabili veneno morsus infligunt. Etiam formica, animali minimo, inesse sensum ejus ferunt, abjicique gustatas fruges, nec postea repeti. Lac in virorum etiam aliquando inventum mammis: Testatur enim Cardanus de subtil. Antonium Benzum, annum agentem trigesimum quartum, pallidum barba rara, pingui habitu, tantum lactis in mamillis habuisse, ut infantem lactare posset. Qui novum lustrarunt orbem, narrant, viros paene omnes maxima lactis abundare copia. Aristoteles vidit in Lemno caprum, è quo tantum emulctum lactis, quantum ad colostra facienda satis fuit. l. 3. Histor. Animal. cap. Lapidescere interdum observationes apud Schenckium testantur. In virginibus esse negat Mathaus Medic, quaest. Centur. qu. 14. affirmat Heurnius ad l. 5. Aphoris. 39.