Latin
ARTICVLVS III
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 466-2
Unproofread scanNot analysed yet
ARTICVLVS III. DE MEMERIS GEnerationis. Auca de his &pura mente, eademque qua scripta sunt legendi: Syllam miorchem fuisse tradunt historiae; triorchem Philippum Landgravium Haßia author est Thuanus l. 41. Addit, tam inexhausti ad Venereos usus fuisse succi, ut, cum uxore sola uteretur, &illa toties eum admittere non posset, vir alioqui castus, ex ejus permissu, negotio cum pastoribus communicato, concubinam superinducere coactus fuerit. Princeps quidam Germanus bombardae eviratus ictu, argenteum sibi fabricari curavit penem; hocque liberis successu felici navavit operam. Nancel. Analog. Microcos l. 7. Taurus cum statim à castratione inivisset, implevit. Aristotel. Excisum coivisse virum apud Albertum legitur. Sine mentula quidam natus est, cum scroto &testiculis; alter fine utriusque sexus partibus. Schenkius in Observat. Claustrum virginale virgines habere certum est. Illud vero non pellicula quaedam in medio uteri transversim collocata, quae cervicem faciat imperviam: Sed quatuor carunculae in coronam collocatae, interventu parvularum fibrarum, donec vi rumpantur, ad invicem circulariter corrugatae, foramen in medio sui relinquentes, ut inde possent menstrua ab utero provenientia fluere. Ludovic. du Gardin Anatom. cap. 99. Avicenna l. 3. sen. 21.