Latin
ARTICVLVS III
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 467
Unproofread scanNot analysed yet
partis cujusdam muliebris in pudendo deprehensae meminit, quam virgam seu Albathara nominat: Tentiginem appellat Albucasis l. 2. cap. 71. Haec autem ad tantum aliquando pervenit incrementum, ut mulieres hanc habentes, cum aliis velut si viri essent coire posse, scribat Fallopius. Sectum quibusdam aliquoties fine incommodo uterum, partus Caesarei ostendunt exempla; exsectum plane cuidam ob petulantiam sine vitae dispendio testantur historiae Medicae. Puellam ex pudendis vaticinatam se vidisse affirmat Rhodiginus: idem à Pythia sacerdote Apollinis factum, Chrysostomi assertio est. ARTICVLVS IV. DE SEXV FAEMINEO. Vplicem esse sexum nemo ignorat. Masculinum superiorem, vilioris faemineum, naturae omnia fere ostendunt. Subjectionem certe huic imperavit DEVS; illi concessit imperium; Corpusque si spectemus, habet hoc in quo sortis suae inferiorem ostendit gradum, temperamenti praesertim &excrementorum si attendatur ratio. Hinc, quia tristes ob menstruorum decursum diffundunt halitus, &nucem myristicam, &corallium squallido ac nigricante inficiunt colore: Cum contra illa pinguior masculi reddatur gestatione: rubicundius istud. Lemn. l. 2. c. 12. de Occult. Ira eis facilis, bile accensa subito ebulliente: &ob caloris defectum minor ingeniositas. Quantum ad libidinem, magis accendi hunc sexum quàm masculum, in communi jam est opinione: sed &in ipso gradus concedi nemo negabit. Quia enim in pallidis &macilentis, acri mordacique succo genitales imbutae sunt partes, humectarique inde postulant; rubicundis &obesis salaciores esse conjicit Lemnius l. 2. de Occult. cap. 37. Ruta libidinem in viris extinguit, auget in foeminis. Secundus Philosophus cum omnem mulierem fornicatricem esse sibi persuasisset; &facto ipso periculo, de matre id verum cognovisset.