Latin
ARTICVLVS V
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 469-2
Unproofread scanNot analysed yet
existimant alii: quidam autem &rationi &experientiae adversari judicant. Experientiae, quia certum non extat apud antiquos philosophos simile quid accidisse unquam. Rationi, quia non fit ploratus auditu perceptibilis, absque aëris per os attracti &inter exspirationem ad asperam arteriam allisi, certoque modo formati in ore &palato, emissione. Nam, cum venis &arteriis, urachoque, aliis rebus impletis, reciproco aëris cursui locus non sit, neque etiam tantae copiae, meatus per cor poni debeat; ob insigne caloris periculum per umbilicum ingredi non poterit, nec per uterum admittetur. Membranae enim quibus obvolvitur, tam laxos non habent poros, ut transeat aër; nec uterus, etsi pondere niet, auram admittere potest: Nedicam, lentore excrementitio occupata esse omnia. Libavius omnia quae in thorace ad respirationem requiruntur, fabrefacta supponit; aëremque halituosum internum ex humoribus calore agente natum, &intra domicilium infantis atque etiam in capacitate pulmonum conclusum, à faetu elisum, sufficere autumat. Vide disc. de vagitu &c.