Latin
ARTICVLVS V
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 470
Unproofread scanNot analysed yet
ARTICVLVS VI. DE PARTV NVMEROSO. N unica generandi facultate homini concessa, contingit etiam varietas, temporis rationem si spectes &numeri. Alii quinto nascuntur mense, sexto alii, alii septimo, octavo, nono, quibusdam decimus, &decimus tertius, nonnullis etiam decimus quintus tribuitur. Gestatus quidam per viginti tres menses apud Paschal in Biblio. Medica: biennio apud Aventinum l. 5 Annal. qui loquens natus est: quatuor annis apud Mercurialem. Interim tamen nonum &decimum mensem naturalem legitimi partus terminum Medici statuunt; Cum faetus jam grandior nec alimentum copiosum habet, nec locum in quo contineatur sat amplum. Quinto mense natos debilissimos esse, vel puella apud Valesium de Philos. sacra cap. 18. (Cujus gracilius ac tenuitas major, quam mulieribus esse consuevit, fuit) ostendit, septimo infirmos imperfectionis alicujus suspicio, octavo vix vitales, conatus exeundi septimo factus, &inde contracta infirmitas quibusdam persuasit. Numerum si exigit, duos, tres, quatuor saepius parere accidit: ad majorem imo stupendum ascendere nonnullae: Aegyptia quaedam apud Gellium uno partu quinque enixa est, l. 10. cap. 2. Lamisii Longobardorum Regis mater septem, Sigebert. in Chronic. Comitissa Quenfurtensis novem. Betraff. l. 4. Princip. Anhah. Mulier quaedam apud Albertum viginti duorum abortum fecit: alia septuaginta: alia centum quinquaginta; Cujus rei facta fides est, tuniculis quibus obvolvebantur, concisis. Calius l. 4. cap. 25. Irmentrudis Isenberti Comitis de Altori uxor duodecim protulit; Margarita Virbossai Comitis conjunx triginta sex. Cromer. l. 11. Margaretha Florentii Comitis Hollandiae filia trecenrrecentos sexaginta quinque. Ludovic. Vives in Colloquiis. Machtildis Comitissa ab Henneberg, sub Friderico II, mille quingentos. Aventin. R. 17 Annal. Cuspinianus habet trecentos quinquaginta. Divisim vero si sumas, magnae saecunditatis mira in plurimis invenies exemplaPriamus ex Hecuba novendecim habuit liberos, triginta &unum ex aliis. Artaxerxes centum &sex. Herotimus sexcentos. Conradus Moscoviae Dux octoginta. Rex Gilolo (insula est inter Moluccas) etiam sexcentos. Pigafetta. Ziambae, trecentos viginti quinque. Alter sexcentos quinquaginta. Hos se viventes vidisse scribit Martinus Polus l. 3. cap. 6. Ludovicus Vives in Hispania rusticum vidit, cujus liberi ipso superstite, pagum plus minus centum aedium compleverant. Et hac aetate vetula quaedam de sua loquebatur progenie. Hem filia mea indica nepti tuae, id est mulieri ex filia tua natae, prolem prolis suae ejulare Sphinx. cap. 17.