Latin
ARTICVLVS X
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 476
Unproofread scanNot analysed yet
ARTICVLVS X. DE ANTIPATHIA QUAdam mira inter patrem &filium. Arentem fuisse qui filium legitimum non aliter abhorrebat, quam feles caeteri; ita ut praesente &nondum conspecto in lypothimiam inciderit, Georgius Mylius Theologus lenae referebat. Causam ejus diligenter inquisivit Libavius. Et certe, si digna est accuratiori consideratione Antipathias inter res naturales ratio; illa quae inter liberos &parentes fuisse notatur dignissima. Hoc autem primo certum est, nec in rationali, nec in sensuali parte, hujus quaerendam esse causam discordiae. Nam nec male voluit filio, nec Sympathia vel Antipathia σοργῆς vel ἄστοργι dignari debet titulis. Sunt enim &in illis quae non vivunt; &si in animalibus, non quatenus talia, sed quatenus naturam habent, reperiuntur. Quia vero vix ab alio abhorruit filio, nec fastidivit prolem cujus gratia conjugium suscepit, haereditarium id non fuisse malum evidens est, Videtur igitur probabile in eam dispositionem immutatum filium, quae parenti singulariter est adversata. Ea autem vel è seminali corpore ab utero male disposito, vel à sanguinis impuri confluxu, fomentum alterationis nabente, vel à sanguine, quo Embryo alitur oriri potuit. Hic enim ex materia alimenti diversus evadit, vel aliqua alia causa interna, vel loco degenerat. Nonnunquam spiritus sanguini totique naturae assistentes, mutationem inducunt. Vel igitur mater insigni pica laborans adverso patri cibo delectata est; vel eidem ex consternatione rei patri abominabilis, eundem impressit affectum: ut nihil de obstetrice saga, vel occulta causarum qualitate dicam. Sic Vratislaviensis puella, epoto felis sanguine, felinam expressit naturam: &Faustina, latronis gustato cruore, crudelissimum peperit filium. Quod si quis una actione habitum acquiri non posse existimat, id de potentiis naturalibus falsum esse cogitet. Qui enim in antrum Throphonii semel olim rapiebantur, per totam vitam morosi erant: &mulier quae in lupi incidit foveam, ea incanuit nocte