Latin
ARTICVLVS XI
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 477
Unproofread scanNot analysed yet
ARTICVLVS XI. DE QUIBVSDAM CIRca generationem miris. Djicio ea, ne, quamvis multa jam sint dicta, deesse videatur aliquid, Soranus Ephaesinus Isag. 17 tradit, mulieres quae in navibus pariunt, mutos parere: non quod non loquantur, sed quod cum eduntur, non vagiant. Ausonius de quodam Genua cui patrem, genitricem Graecia, partum Puppis &unda dedit, num bonus esse potest? Sunt vani Ligures, mendax est Graecia, Ponto Nulla fides, hoc tu singula solus habes.