Latin
ARTICVLVS II
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 481
Unproofread scanNot analysed yet
ARTICVLVS II. DE PVLSV. Visus cordis est &arteriarum motus systole &diastole constans. In finistro latere percipi propter magnam arteriam Platerus judicat: fuere tamen quibus in dextro tantum, si Cardano credimus. Inaequalitas interdum in illo magna ob variorum casuum allapsum. Vnde diversitas pulsuum apud medicos. Intercipi aliquando nemo negabit: non sentiri ob arteriarum profunditate Balduinus Ronseus docet. Schasco Andreae Comitis à Gorca histrioni omnis generis inaequalitates in pulsu per naturam fuerunt, Iohannes vero Brosovius de ordine cruciferorum Beatae Virginis intermittentem quoad vixit, gestavit. Ceterum cordis motum in vividis animalibus explorant medici, in fele observavit Coiterus. Tum vero pericordio secto duplicem atque contrarium in corde vidit motum, nimirum ad ejus auriculas. Dum enim cor pulsatione efferebatur, auriculae subsidebant; rursus subsidente corde, attollebantur atque implebantur auriculae. Auriculae hoc sese modo componebant ad diastolen; instar vesicae visae sunt inflari, &cum extensae erant, rubrum acquirebant colorem, &aliquantisper morabantur, antequam ad systolen contendebant. Eadem in decursu ad diastolen ratio. In systole tamen candescunt, flaccidae factae confidunt, atque vi cordis in cordis basin nonnihil rapiuntur, &c. in obs. Anaton.