Latin
ARTICVLVS II
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 482
Unproofread scanNot analysed yet
ARTICVLVS III. DE VITA &MORTE. E vita nihil fere habeo quod dicam, nisi longaevos fuisse ante diluvium homines; post diluvium ad Mathusaleam vel Adami non ascendisse aetatem. Fuere tamen nonnulli qui ad sat provectam pervenere. Nauclerum centum annorum se Stockholmiae vidisse scribit Lemnius l. 4. cap. 24. Occult. qui triginta annorum in matrimonium adsciverat sponsam, aliquot post liberorum parentem. Laurentius Hethiandus apud Buchananum centum quadraginta annos natus, faevissima hyeme piscatum prodibat. Quidam in India ex Gandaridarum gente quam hodie Bengalam vocant, trecentos triginta quinque annos vixit, filium nonagenarium habuit, &cum literam nosset nullam, illa quae ab eo referebantur ad Annalium optime congruebant fidem. Dentes ei postquam decidere renascebantur iterum, &barba postquam incanuisset in nigrum vertebatur colorem. Petrus Massejus. Rarum &illud apud Thuanum l. 134. Emmanuelem Demetrium, obscuro loco natum, centum &tres vixisse annos; Vxorem illius nonaginta novem, septuaginta quinque explevisse in conjugio, alterum alteri tres supervixisse horas, Delphis ambos simul anno 1603 sepultos. Anni aetatis qui per septem &novem consurgunt decretorii seu Climacterici dicuntur. Hinc periclitantur impuberes circa annum quartum, septimum, nonum, &c. Cels. l. 2. cap. 1. Annus sexagesimus tertius senibus periculosissimus est. Vnde id sit, difficile est conjicere. Lemnius l. 2. cap. 32, putat certis annorum periodis magnam humorum congeri abundantiam, quorum agitatione morbi excitantur. Cum enim natura ad immodicam repletionem devenerit, ac conceptacula humorum MINIS rum plenitudinem ferre nequeant, in morbum erumpat necesse est. Philo in loc. allegor. l. 1. sic de septenario scribit. Septenario natura gaudet.