Latin
ARTICVLVS II
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 484
Unproofread scanNot analysed yet
Quum enim suae aetatis putaretur pulcherrimus, inque morbum lethalem lapsus, ut suam effigiem posteritati relinqueret, exorari non potuisset; tantum hoc illorum concessit precibus, ut plusculos post à funere dies sepulchrum aperirent, &qua forma suum invenirent cadaver, eadem depingerent. Aperto igitur sepulchro, semi consumpta à vermibus inventa est facies, pluresque serpentes circa diaphragma &spinam dorsi visi. Caroli Martelli sepulchrum corpore vacuum inventum est, proque eo serpens. Guaguin. &Aemil. In Aegypto cadavera integra visuntur, ex quibus Mumia ad plures morbos salutaris desumitur. Nec corrupta sunt, quae prope Rijoviam ad Borystenem conspiciuntur.