Latin
ARTICVLVS II
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 483
Unproofread scanNot analysed yet
Septem sunt stellae erraticae, ursa septem stellis completur, singulis septimanis Lunae mutationes fiunt, &quascunque in aere mutationes operantur: Humana omnia, qua divinius principium caelitus sibi contrahunt, juxta septenarium salubriter moventur, infantum septimus mensis salutaris partus, septimo anno homo rationem perfectam habet, secundo ad potentiam progignendi sibi similem pervenit, tertius finis est augendi, anima bruta pars septifariam dividitur, in quinque sensus, vocis instrumentum, &genitalem vim. Corporis motus septenarius est, sex pro ratione membrorum, septimus in orbem. Septem sunt interiora viscera, stomachus, cor, lien, jecur, pulmo, renes gemini. Septem membra corporis, caput, cervix, pectus, manus, venter, inguen, pedes. Septem foramina habet principalis pars hominis. Oculos duos, duas aures, naresque &os Septem sunt excrementa, lachryma, mucus, saliva, genitura, &quae per duas cloacas corporis fluunt, &sudor totius corporis. &c. Quicquid autem sit, sive diu vivamus sive non; mors tamen omnibus certissima est. Natura accipiendi spiritus &reddendi eodem momento temporis legem dedit. Valer. Maxim. I. 5. c. 10. Laureatis etiam foribus atra inducitur vestis. Senec. ad Polyb. Modus interim &incognitus &varius est. Baldus à cato Melitensi leviter in labro admorius, post quartum mensem rabie correptus, hydrophobicus mortuus est. Majol. in Colloqu. Ladissaus Neapolitanorum Rex, cum Perusii degeret, venenato suo &mulieris genitali interiit. Colenut. in Compend. Histor. Neapolit. Quidam prae ingenti occubuere gaudio: ex commiseratione nonnulli. Ianitor ille cum ad interficiendum minimum natu Bajazetis filium jussu Solymanni missus esset, &puerum ad conspectum laquei arridere, &osculum ferre, gestire, vidisset, ita, homo alias ferox, commotus est, ut statim anima liquente concideret. Thuan. l. 24. Post mortem omnium fere cadavera putrescunt, &in alia abeunt corpora. Ex medulla nasci serpentes Pla. l. 10. cap. 66 testatur. Cleomenisque in patibulum actum, apud Plutarchum, cadaver. Idem in Adolescente quodam factum esse Camerarius Centur. I Horar. subcis. cap. 11 memorat.