Latin
CAPVT IV
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 66
Unproofread scanNot analysed yet
Sed sic etiam quaeri posset; quare non egerat bitumen; quemadmodum in urbe Comagenes Samosata stagnum quoddam emisisse limum flagrantem, autor est Plinius l. 2. c. 104, &107. nec non ignem ad aquas Scantias exivisse. 4. Quartus modus est verus; Ars imitatur aliquo modo naturam, in vasis autem distillatoriis aqua vi caloris in vaporem resolvitur, &sursum vapor ascendit, in tectis ubi haeret, &ab intenso calore remotior revertitur in aquam. Sic etiam in visceribus terrae. XIII Fontes autem aestuantes, non videntur esse de numero aquarum manantium, sed stantium: putei scilicet terrae motibus olim aperti, quos mari continuos esse mirum non est. In parva Insula contra Timevum amnem fontem calidum, scribit Plinius l. 2, c. 103, esse affluentem, mari affluente, refluentem refluente. In Gadibus è contra. Plin. l. 2. c. 92. Si vero ex aestuantibus aliqui sunt manantes, de illis observandum, canales eorum ita sitos, ut mare aestu accedens in illas ingrediatur, aut si antea ingressum, magis effundat. Et sic vel proportionatus erit ignis calor, &major exhalatio, vel non, &sic minor. XIV. Quod autem de bituminosis, &saporem redolentibus, scribit Agricola, propinquitati attribui debet, evanescere verò ob distantiam justam. quemadmodum id in aquis stillatitiis arte comparatis animadvertitur, ut evanescat tempore intercedente empyreuma. XV. Quia vero ignis hic per terrae motum multa potest in superficie, majora in suo regno peterit. Poterit igitur obstruere canales veteres aperire novos, in aliis atque aliis cavernis praeter egestionem materiae incensioni aptae, vel ignis propagatione, vel spiritus conflictu nova excitare incendia; unde novi fluvii possunt generari. Solet tamen interdum etiam extingui, vel ita in profundum demergi, ut vires suas ad superficiem extendere nequeat. Haec Lydiati sententia, quam prolixius exposuimus, ut meliùs cognita exactius expenderetur.