Latin
CAPVT V
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 67
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT V. DE THERMIS. Hermarum calorem variè naturalium scriIptores explicavêre. Aristoteles à fulmine provenire putavit: sed falsum. Fulminis enim vis pestifera; cognoscet quisquis vinum attactum inspexerit. Aut exanimes, aut amentes reddit. At salubres has communis est experientiae. Quid quod multa loca, quae nunquam fulminum persensere ictum? Nunquam enim quinque pedibus altius descendit Sennerto (scient. Natural. l. 4. c. 10. )placet fieri à duabus aquis ad tactum frigidis in concursu ob spirituum repugnantiam incalescentibus; quod animadvertitur in oleo Tartari, &spiritu Vitrioli item aquae fortis &tartari, butyri Antimonii &spiritus Nitri; quae etsi ad tactum sunt frigida, tamen si misceantur, incalescunt, &quidem ita, ut si repente aquae forti, in qua ferrum solutum est, oleum tartari infundatur, non solum ebulliat, sed &flammam mistura concipiat, quod etiam accidit, si butyro antimonii dicto, confertim spiritus Nitri infundatur. Quidam calori terrae nativo, seu spiritui cuidam calido, ita ut his calidis spiritibus &exhalationibus non violento motu, sed natura calefacientibus, in quibusdam locis terrae meatus, calefiant, ut parietibus concavitatum calor ejusmodi communicetur; cujus ratione calor sufficiens &perpetuus ipsis thermis communicari possit; quemadmodum ex Clibano calefacto, flamma omni remota, panem nihilominus sufficienter aslari videmus. Horstius de natura Thermar. Alii igni subterraneo adscribunt; an bene? ex praecedentibus patuit. Bartholin. de aquis. Exemplo insuper declarari potest.