Latin
CAPVT V
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 69
Unproofread scanNot analysed yet
Acidulae Alsatiae aliquando tam acres sunt, ut dysenteriam commoveant nonnunquam effoetae, &pristino vigore privatae. Sebizius de Acidulis diss. 50, sect. 1. Causae sunt variae: inter ordinarias, pluviosa, nebulosa, caliginosa, austrina, &pestilens coeli constitutio, aestus nimius, inundationes, &terrae motus. Mirum verò quod de Thermis quibusdam Germaniae scribitur, eas vectigali imposito exaruisse Camerar. horis subcisCent. 2. c. 69. Simile quid in Conchis accidit Slusae. Cum enim harum collectioni vectigalis genus quoddam impositum esset, evanuerant; rediere, ablato. Iacob Majer. in Annal. Flandriae.