Latin
CAPVT V
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 68
Unproofread scanNot analysed yet
Aqua salsa argillae misceatur, fiatque ex argilla, vel limo globus, qui intus excavetur, orificiumque iterum argilla obstruatur, in quod fistula angusta indatur, globusque igni admoveatur, ut fistula ab igne avertatur; Vbi globus incaluerit, ex globo per fistulam aqua calida effluet. Sennert. l. 4. scient. natural. cap. 10. Saporem thermae à permistione sortiuntur terrarum, adde &quae in terris sunt. In terra καὶ γλυκὸν, καὶ ὀρν, καὶ πικρὸν inesse scribit Hippocrates II. du natura humana) inque illius visceribus varias esse facultates, humoresque multiplices: l. 4. de morbis. Trahere unumquodque de terra alimentum, quale etiam ipsum existit. Hinc in Ionia &Peloponneso, etsi calor Solis sit sufficientissimus silphium minime nasci, etsi seminetur, ob defectum nimirum talis humoris, quo alatur. Insunt autem illi terrae &succi, non tantum quoad spirituosam, sed &quoad humidam &solidam substantiam. Concreti succi ab aquis liquantur, liquidi miscentur terrae dissolvuntur, metallicamque ramenta inveniuntur. Salubritas illarum interdum variat: quia solis calore aestate perfusae, attenuataeque optimae. minus fractae autumno, quia illi vicinior: tum vere. Aperitur enim terra, purificantur aquae, salutare Solis accedit lumen. Hyeme pessimae; Graviores enim, crassiores, halitibus subterraneis conspurcatae evadunt. Mutationes subire varia docent exempla. Fallop. de Thermis c. 11. Savanarola balneum de aquis in agro Pisano graves inferre potoribus noxas ait; huncque effectum praevidere incolas. Nam cum aquam mense Martio, Aprili, aut Majo luteo tingi colore, turbidamque fieri cernunt, pernitiosam fore praesagiunt. Aleardus Veronensis Medicus, qui de balneis Calderianis scripsit, Apponitanam aquam quandoque lethalem esse dicit, exemplo cujusdam nobilis Galeatii, qui ex potu illius cum genero, &aliquot famulis obiit.