Latin
CAPVT VI
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 81
Unproofread scanNot analysed yet
3 Cum duae vastißimae continentes, hinc quidem Asia, Africa, Europa, illic America totum fere Oceanum in duas oppositas mundi partes dispescant, eumque duplicem safaciant: fieri ut illorum gurgites praecipui &voragines, fere in directum oppositae, &e Regione alterae alterarum constitutae sint, quantum intellectu comprehendimus, non videtur absonum. Quandoquidem unus quidam maximus maris gurges à Platone agnitus &in sacris Ebraeorum literis Genes. 7. Abyssus magna appellatus videatur. IV. Potest Luna cum Sole apud Antipodes constituta, per aquam in nostro mari fluxus ciere. Aqua enim corpus rarius est &tenuius, ejusque imperio obnoxium. V Magis id potest cum igne subterraneo, seu limo flagrante, quem in gurgitibus supponimus. Nam magis gliscit &aestuat, dum radiis illorum fovetur, quo hi magis directi in gurgites inciderint, directi sunt magis, cum perpendiculares quam cum obliqui. Aequaliter autem in utroque hemisphaerio foveri patet. 1 quia fulmine ocyus ab hemisphaerio altero ad alterum per terrae perterebratae diametrum vis radii trajicitur, ut in pyrio pulvere longo ordine disposito, si scintilla prima accensa fuerit. 2 Bituminis natura ultra quàm quis credat apta ad effervescendum. Nam Naphtha nondum accensa eminus conspectum ignem ad se trahit. 3 Astrum simili substantia est pręditum. Nam ignis &coelestis &subterraneus viscidus est. 4. Inter Lunam aqueam &ignem bituminosum, &aqueum est etiam cognatio, sic &inter Solem. Agricola enim lib. 10 scribit, lapides metallicos ex parte nimirum bituminosos, igne accensos, in Sole demum ardere quominus mirum est bituminosum ignem in nativo subjecto liquido scilicet, à radiis cognatis ipsius Solis ac praesertim Lunae facillime ad iplum, propter emissas ejus ad aquae superficiem exhalationes, pertingentibus, totum magis fervere. Hunc modum confirmant ea, quae de freto Siculo &gurgitibus circa Messanam tradunt. Strabo aestum eorum motibus Oceani consentire scribit. VI Major fluxus &refluxus in conjunctionibus &oppositionibus Solis &Lunae. Vis enim unita fortior; in illis autem Sol &Luna simul oriuntur atque occidunt super gurgites illos. VII Tradiderunt nonnulli Oceanum aequinoctiis maxime intumescere. Id verò fit 1 quia Solis ac Planetarum perigaea sint in aequinoctiis, &apogaea in utroque Tropico: 2 quia certus respectus Solis ad quaedam sydera, in aequinoctiis virtutem ejus auger.