Latin
CAPVT VI
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 82
Unproofread scanNot analysed yet
Nam &Luna idoneum habens respectum ad quosdam Planetas, ut ad Venerem, majores aestus VII Aestuante ubicunque mari ciere dicitur. aqua circum illius abyssos, bituminoso igne oppletas, fervereatque ebullire existimatur: Cujus ebullientis, intumescentia, illa, quae versus ipsius superficiem est aqua, in continentis littora, fluminumque ostia ingeratur. Actu verò calida non necesse est ut sit, cum longè à loco ebullitionis absit. IX Euhoicus Euripus non septies de die temporibus statis reciprocat, sed temere in modum venti, nunc huc, nunc illuc verso mari velut monte praecipiti devolutus torrens rapitur. X Non omne mare quod salsum aestuat: Facilius enim &citius &longius diffunditur exhalatio, quam movetur aestus, quemadmodum coctis in liquore carnibus prius ascendit spuma, quam ebullit aestus. XI Majorem habet vim mare ingruens quam recedens. Hunc aestum Strabo comparat respirationi &exspirationi; sed similior est cordis &arteriarum pulsui, per cujus Diastolen in universum mare distribuitur halitus salsus pro anima, ne putresceret. Haec ex Lydiato. Tu perpende, &quem vis, sequere.