Latin
CAPVT VII
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 82-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VII. DE TERRA. Artic. I. De novo Orbe. Vicquid ultra Atlanticum, occidentem verPsus conspicitur, ignotum primoribus fuisse quidam autumant. Columbus primus detexit. Hunc secuti Americus Vesputius, Magellanus Dracus, candischius del Nort, &alii, quorum unusquisque aliquem illius aperuit angulum, ut interim taceam Raleghum qui in Gujanam, Forbischerum, &Hollandos qui in Septentrionem vela fecere sua. Inde apud Philosophos quęstio, quomodo eò devenerint homines? Stricta &condemnatoriam in Episcopum Virgilium ferula, quod Antipodas dixisset; quamvis excusat Baronius, alio coelo &Sole frui addidisse. At notam fuisse veteribus novam illam terram judicant alii. Nota Seneca in Medea prędictio. Venient annis secula seris, Quibus Oceanus vincula rerum Laxet, novosque Typhis detegat orbes: Atque ingens pateat tellus, Nec sit terris ultima Thule.