Latin
CAPVT
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 87
Unproofread scanNot analysed yet
Hybanda quondam Insula Ioniae, ducentis nunc à mari abest stadiis. Syrien Ephesus in mediterraneo habet. Art. II. De quarundam Insularum miraculis. T esse Insulis natura dedit, sic singularem Vnonnullis largita est pręrogativam. in quodam lacu circa Nili ortum Insula est, lucos, sylvas &grande sustinens aedificium; natant tamen, &quocunque venti agunt, impellitur. Mela lib. 1, c. 5. In Vadimonis lacu, &ad Cutilias aquas opaca sylva, quae nunquam die ac noctu eodem loco visitur. Plin. l. 2. c. 95. De posteriore Macrobius l. i satur. c. 7. insulam Pelagi in lacu Cutiliensi enatam invenerunt. Amplißimus enim cespes, sive ille continens limus seu paludis fuit, coacta compage virgultis &arboribus in sylvae licentiam comptus, jactantibus per omne mare fluctibus vagabatur; ut fides etiam ex hoc Delofacta sit, quae celsa montibus, vasta campis, tamen per maria migrabat. In Lydia quae vocantur Calaminae, non ventis solum, sed etiam contis, quo libeat impelluntur, multorum civium Mithridatico bello salus. Plin. lib. 2. c. 95. In Tarquiniensi lacu magno Italiae, duae nemora circumferunt, nunc triquetram figuram edentes, nunc rotundam complexu, ventis impellentibus, quadratam nunquam. In Garumna verò fluvio Hispaniae Atros Insula aquis increscentibus pendet &attollitur. Mela lib. 3, cap. 1. Sunt denique &in Nymphaeo parvae Saltuares dictę, quoniam in Symphoniae cantu ad ictus modulantium pedum moventur. Praeter haec in Fortunatis ferulae ad arboris excrescunt magnitudinem Solin. c. 58.