Latin
CAPVT
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 88
Unproofread scanNot analysed yet
In Madera quatuor palmis propendent uvę, acini succo referti carent nucleo, Martio mense excerpi possunt: Cadamustus Hispaniolam Insulam cum Columbus invenisset, Frumentum Februarii satum initio, maturum trigesima Martii messuit. Hoc brevi intervallo in tantam amplitudinem crevere aristę, ut hominis brachio magnitudine longitudineque aequari possent. Duo enim granorum millia singula complectebantur. Petrus Martyr. in sum. Indiae. Pepones singulis anni partibus habentur recentissimi, Ovetan. summ. cap. 81. Histor. l. 11, c. 1, tantae magnitudinis ut vix humeris unius ferri possint; foenum quoque abscissum, quinta die ad cubiti proceritatem adolescit. Tyles Indiae Insulae terra omnes hoc miraculo sola vincit, quod quęcunque arbor in ea nascitur, nunquam careat folio. Solin. c. 53. In Ormutio Insula, nullum animal reperitur, imo nec ullius fontis aqua; Manna nocturno rore decidit. Polus lib. 3. c. 4. Insulam Arabiae felicis Sygaron canes non intrant, expositi errando moriuntur. Plin. l. 6, c. 28. In Ithaca lepores aliunde allati vivere nequeunt. Arist. List. animal. I. 8, c. 26. Ebusus inter Baleares una, omnino serpentes non habet. Plin. lib. 10, c. 25. In Creta nulla est noctua, quin si infertur, moritur; in eadem nullum animal maleficum pręter phalangium araneum est. Cyprus adeo olim tumulorum impatiens, ut mandata sibi de die corpora nocte proxima rejiceret. Primum Ericum Daniae Regem Hierosolyma ventorum causa eo profectum &mortuum recepit. Saxo Gramm. l. 12. In Cephalonia Insula amnis est, cujus citra alterum latus, cicadarum ingens copia, nullae ultra alterum. Arist. hist. anim. I. 8, c. 25. In Cumana Novi Orbis Insula aranearum telae tanta firmitate nexuntur, ut rumpi nequeant. Hispan. p. 5, c. 15. Ferrum quod in Ilva effoditur liquari ibidem non potest. Bertius in descript. Ilvae. Tandem ut concludamus in Aestuario Forthae est Insula Magotia. In hac aves anserum ferinorum specie nidulantur tanto numero, ut pręsidiarii centum, qui Castellum Bassum dictum tenent, non alio cibo, quam recenti pisce in horas ab his avibus delato, nec ligno aliunde petito quam arborum frustis, quae nidis illae construendis comportant ad frigus pellendum utantur. Bellovadius &ex eo Thuan. in histor.