Latin
CAPVT IX
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 89
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT IX. DE MONTIBVS. Art. I. De Montium quantitate &qualitate. Ontes partim ab initio extitisse, partim postea enatos credendum est. Vnicus id n Italia Modernus testimonio suo comprobare poterit. Multi vero hi in orbe &litudinis mirandae &stupendarum qualitatum. Olympus &Athos tam alti ut in eorum cacuminibus relicti toto anno cineres, nec ventis difflentur, nec eluantur imbribus. Et in Vesuvii vertice consistentes, proximas quasdam nubes pari cum monte altitudine distare à terra animadvertisse, nonnullas etiam ex alto despicere potuisse referunt Keppler. lib. 1. Astronom. p. 3. Suffragatur illud quod scribit Zabarella de regione aëris c. 8. Ascendi. inquit, ad summitatem usque montis Veneris, in agro Patavino, ibique per totum diem habui aerem serenißimum, sed infra circiter medium montis videbam nubes quae me visione vallium prohibebant. Vesperi autem postquam de illo monte descendi, inveni factam eo die in infera parte magnam pluviam, cum in montis cacumine nihil pluisset. Idem sibi per Alpes &Apenninum iter facienti accidisse. Piccolomineus scribit de Meteor. cap. 11. In Seleucia mons est Antiochiae proximus, cujus è vertice vigilia adhuc quarta Solis conspicitur globus, &brevi corporis circumactu, radiis canginem dissipantibus, illinc nox hic dies cernitur. Solin. cap. 37. Ambitus ad Cacumen XIX. M. passuum est, altitudo per directum quatuor. In provincia novi orbis quinquaginta millia quidam excedunt, quidam tam alti ut triduano descensu valles apprehendi nequeant. Martyr. in sum. &Polus l. 2, c. 43. In Teneriffa, qui pyramidali constat figura, sexaginta Italicis constat milliaribus.