Latin
CLASSIS TERTIA
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 98
Unproofread scanNot analysed yet
Cingitur Septis quadratis, &quidem tantis, quanta dimidium ambiant jugerum; quae nebulosae &crassae caliginis adeo plena sunt, ut solum vix cerni possit. Eos qui circa appropinquant ad Septa, aër non laedit, utpote purus ab ea caligine, cum non flaverint venti. Animanti verò intra eunti mors confestim parata est. Tauri etiam introducti cadunt, mortui extrahuntur. Ad Hierapolim denique Syriae, scribente Dione in vita Trajani, est tetri ac lethalis odoris specus. Quicquid eum animantium haurit, interit. Soli Eunuchi maleficii illius &noxae sunt expertes. Scalig. Exerc. 277, sect. 4.