Latin
CAPVT II
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 98-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT II. DE COMETIS. Art. I. De Cometarum natura &quantitate. Ometarum ortus &natura variè sapientes torsit; nec adhuc inventum judicium, quod decideret. Perpetui quibusdam videntur; circa Solem, Veneris &Mercurii instar volvi, plerumque latere: de novo creari nonnullis, nec in sublunaribus cathedram figere, sed in aethereis. Illustrium mentes judicavit Democritus, quae postquam innumerabilibus in terris viguere seculis, extremos obiturae peragunt Triumphos. Bodinus fatetur ignorantiam: huic tamen accedit, inque stellas fixas tandem abire innuit. Causa. Omnes fine occasu evanuisse veteribus cognitum.