Latin
v
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis v
Unproofread scanNot analysed yet
discursibus, qui apud Albertum, Thomam, Scotum, Fonsecam, Malium, Ruvium, Toletum, &alios Scholasticos inveniuntur. Quis vero nescit Dei cognitionem praecipuum scientiarum finem esse? Haec eum diligenter, scriptis primo Venerandi viri D. Iohamis Valentii Andreae, amici mei perhonorandi inductus animo volutarem, non tantum summum erga historiam naturalem amorem concepi; sed etiam, ut eundem adolescentiae studiosae injicerem, teneri me existimavi. Quia vero ingentibus Theoreticam inclusam tomis plurimis operativam innexam difficultatibus animadverti: &juventutem in otium proclivem, labores fastidire, jucundis addictam, arduis hostem esse perspexi, Aesculapii filios imitatus, qui ad amarorum usum, Syruporum, Confectorum, Electuariorum &c. pertrahunt aegrum illicio, jucundissima quaeque (si dubia interdum stimuli loco factum est) ex immensis Plinii (de quo illud Lipsii; Plinii libros qui Pandectas appellaverit, me judice haud erraverit. Omnia vir ille legit, scivit; &in unum volumen Graeciam &Latium conclusit, amplector Agricolae, Gesneri, Aldrovandi, Libavii