Latin
vi
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis vi
Unproofread scanNot analysed yet
Mathioli, Scaligeri, Cardani operibus, aliorumque plurimorum scriptis, quantum per occupationes, quas tum Generosiss. Kurtzbachii de Zawada institutio in Polonia, tum propria studia in Belgio, pepererant, licuit, excerpsi, illisque studiosam pubem, communibus Physicae praeceptis invigilantem, ad serium naturae scrutinium invitare cum obsecratione volui. Caeterum hunc laborem Vestro nomini, Illustrissimi Principes, &Domini, deberi, cum de patrocinio pro more dispicerem, jure merito existimavi. Si enim is consideretur; naturalis historiae cognitionem ad Principes etiam &Magnates pertinere, Salomonis, Alexandri, Mithridatis, Diocletiani, Francisci I Galliarum Regis, &aliorum docuere exempla. Si Vos; spes nunc Poloniae agnosco, ejusdem aliquando sydera, quae luminis sui radiis Ecclesiam, Rempublicam, &scholas collustrare dignabuntur. Si ego; in patriae praecipue commodum ista deduxi, &alia meditor, si ad plures curas, Deus vitam producere concesserit. Nec tamen diffiteor, plura me jam forsan vobis debere, quam ut solvere possim. Dignatus enim me es, Illustrissime Princeps JANVSZI.