Latin
vii
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis vii
Unproofread scanNot analysed yet
mensa tua aliquoties Lipsiae, dignatus &colloquio. Dignum Generosili. Dominus Alexander de Przybkowic, Przyblowsky Supremus Tuus Ephorus existimavit, cui conditionem in Illustriss. Vestra Familis, si res pateretur, offerret. Vestra, Illustriss. Dorini, benevolentia quanta fuerit, Lesnensis mea cum doctissimo Domino Michaele Henrici Hermetico eximio, Ephoro Vestro, &Reverendo Domino Davide Visino spectatae fidei &prudentiae viro, hospite Vestro, conversatio satis testatur. Testantur &Tuae, Illustr. Domine Bogustae, literae, quibus me apud Batavos commorantem, saepe allocutus; voces denique, quibus absentem in discessu etiam Tuo Lesnâ, benignissime prosecutus es. Hoc igitur quicquid est opellae ad pulvinaria Vestra depono, Illustrissimi Domini; Vos vile gratissimi animi munusculum, heroica, quae Vobis innata est, humanitate excipite, &majora quidem Vobis deberi, sed me dare non posse cogitate. Faxit Deus, ut sepulta in nostrorum animis artium majestas, vestrae promotionis voce ad vitam revocari, pristinoque restitui decori possit.