Latin
II. Ante libellum Plutarchi, De curiositate, Latine versum
Jan Panonije, Epistulae 2
Unproofread scanNot analysed yet
Ioannes Pannonius Marco Aurelio. S. Iterum me acerrimis cohortationibus tuis, Marce Aureli ,ad interpretandi officium, quod antea constantissime deprecari consveveram, impulisti. Accipe ergo iterum ex eodem Plutarcho libellum, mores negotiosorum hominum comice depingentem; quem ideo studiosis non inutilem fore arbitror, quod sive hoc morbo laborantes eum legent, poterunt sanari; sive plane valentes, qualis tu es, poterunt oblectari. Ceterum si mandatum meum de eo expectas; ad superioris opusculi, cui et hoc annectendum curabis, praefatiunculam te remitto. Nam in praesentia majus quippiam tecum agere constitui. Nomen quidem istud, quod pro indice libri asscriptum vides, Aulus Gellius, opinor, in Noctibus Atticis, de hoc ipso tractans ita respuit, ut aliud statim concinnius requirat; postremo desperata ejus inventione, quid πολυπραγμοσύνη Latine significet, longo verborum ambitu describit. Idem, oppido quam frequenter, pro accurato ponit curiosum. Ego tamen, bona venia docti hujus et diserti auctoris, eo vitio praeditos, partim negotiosos, partim curiosos, vitium ipsum tum negotiositatem tum curiositatem appello. Cum praesertim Nigidius, homo ipsius judicio juxta Varronem doctissimus, affirmaverit, inclinamentum semper hujuscemodi verborum, ut, vinosus, religiosus, signare copiam quandam immodicam rei, super qua diceretur. Cicero etiam potissimum in libro, De Officiis primo, cum admonet peregrinum minime esse debere in aliena re publica curiosum; poeta item Catullus, Latinitatis aeque diligens custos, cum ita loquitur: Quae nec pernumerare curiosi Possint, nec mala fascinare lingva,