Latin
II. Ante libellum Plutarchi, De curiositate, Latine versum
Jan Panonije, Epistulae 2-2
Unproofread scanNot analysed yet
manifeste hoc vocabulum, in malum tantum accipiunt. Nos igitur hunc, et si qui praeterea itidem eo utuntur, jure optimo secuti sumus. At durum quiddam est negotiositas! Credo item et curiositas. Sed haec, et complura hujusmodi, vel propter necessitudinem facile tolerabuntur, vel sicut illa Ciceronis beatitudo et beatitas, usu aliquando emollescent. Quanquam idem Cicero in Tusculanis Quaestionibus a mulieroso mulierositatem, a vitioso vitiositatem, ab ebrioso ebriositatem, et multa passim id genus intrepide ac sine ulla nausea configurat. Verum supra dicta aliquot, vocabulorum novitati patrocinantur. Quod si toto in opere dicendi venustatem desiderabis; fac primum cogites; quam aegre procedat omnis traductio; tum quod nec orationes nec historiae tam sunt difficiles translatu, quam scripta philosophorum, in quibus si modo sententiam recte verteris, magna felicitas est cetera non omnino insipida videri. Vale. Patavio, pridie Kal. Mart. M. Quadringentesimo Quinquagesimo septimo.