Latin
COSMOGRAPHIAE
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
COSMOGRAPHIAE &omnium profundissimas valles, ita ut credatur illic esse centrum terrae. Illic est lacertus 2. pedum nec vnquam bibit, &aqua ipsi est mors praesentissima. Illic formicae candidae, nec enim à sole solo, nigredo imprimitur. Vbi verò sunt formicae rubrae, iis cum pipere vescuntur. Sunt Cochleae magni dolii magnitudine, &historia viatoris à Leone recensetur. Arietes &oues, &talium animalium :ἀαῦ sunt caudae 20. librarum, etiam plurium. Ex quo Turcae occupant &Mahometani, sunt multò crudeliores crocodili, &alia animalia quàm tempore Christianorum vt ait Leo: historiam tamen magicam refert, quam apud eundem &Scaligerum legos. CAPVF XXII. De Asia. ASia his nominibus praestantior est Aquàm aliae mundi partes, quia in hoc loco fuit paradisus: quia primus homo Adamus cum coniuge tantùm hic creatus, quia Christi Seruatoris nostri Natalibus, Passione, Morre, Resurrectione, Ascensione, aliisque mysteriis meritò gloriatur Asia. Et quia primi omnium mores, scientias, &artes docuerunt. Vndique mari cincta est, praeter quàm quod Tanai &Obio fluminibus ab Europa distinguitur. Longitudo est maior ipsa Africâ &c. Hodie 5. potissima sunt Imperia Tartatorum, Indorum, Chinensium, Persarum, Turcarum.