Latin
COSMOGRAPHIAE
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Tartari amplissimam totius orbis regionem obtinent, non tantum in Asia, sed etiam in Europa plurima possident, &sunt omnium Barbarorum maximè barbari. Et adhuc sanguine equorum crudaque vescuntur carne, imò &intestinis quibus semicocta stercora adhaerent. Maximè in esu delectantur. In Tartaria vrbs magni Chani, (ita Imperatorem vocant) Cambalu 12. habet portas, 12. suburbia, &12. leucas in circuitu. Est tamen in Tartaria adhuc gens quae ex arborum corticibus, &frondium canitie vela subtilissima efficit.