Latin
CAPVT II
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 101
Unproofread scanNot analysed yet
Reliqui verò prout magis minusque acceduntad calorem &frigus, aut rubri sunt, aut flaui. &c. quemadmodum autem in locis calidissimis nigrescunt piper, caryophili &c. ita &homines. Sed cur non vbique sub Tropicis sunt nigri? Non verum est semen esse nigrum nec hoc fit à sole, quia Europaei illic nati non nigrescunt, nisi quis dicat esse à sole &à solo, sed in habitatoribus longa annorum serie, ideóque propter calorem etiam habent dentes albissimos ob siccitatem terrestrem, quò enim aliquid siccius est, eò magis adalbedinem accedit, vt constat in cineribus: si vero humidum euaporet, tandem fit nigrum, vt videmus in carne assâ, ideoque Aethiopes tali sunt colore.