Latin
CAPVT II
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 100
Unproofread scanNot analysed yet
Sub tropicis in zona torrida sunt homines omninò nigri, Aethiopes &Nigritae praesertim ad fluuium Nigrim sub Arcto ad extremum Septentrionem: pariter sunt nigri &fusci homines, scilicet vltra Gothiam: postea ad gradum vsque 60. sunt rubicundi vt Gothi &Sueui: inde ad 45. sunt candidi, vt Germani, &Britanni. Posteà ad 30. flauescunt: vnde subuirides fiunt, quousque tandem fusci &penitus atri fiant. Quae causa horum est. De viridibus Anglis ita censeo. Quandoquidem tantùm vescebantur herbis &leguminibus viridibus, similem induerunt colorem; non quòd quiuis similibus nutritus talem assumeret colorem, sed quia longâ annorum serie hoc fieri potest, vt enim in ouis verno temporevirescentibus propter gallinas heibis pastas &in vermibus heibas virides atrodentibus videre est; ita simile accidit in hominibus. Nigii sunt homines sub Tropi is obnimium calorem. Sed sub Arcto nigri sunt propter nimium frigus adurens, ita enim &tenellae plantae frigore adustae nigrescunt. In mediis locis sunt candidi propter humorem nimium qui candidos efficit, vt in niue videre est.