Latin
CAPVT II
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 103
Unproofread scanNot analysed yet
&vocantur Guttelli, siue Trulli tam masculino quàm foeminino sexu. Haec partim sunt ex Psello de daemonum operationibus, partim ex Agricola de subterraneis animantibus &in Bergmanno. Sed causa harum rerum quaeri debet à Physicis Cosmographis. Ita ego censeo. Vel sunt substantiae immateriales omninò vel materiales &corporeae. Si sunt immateriales, vel sunt Angeli damnati vel animae damnatorum hominum. Si sint Angeli potissimum ex locis coelestibus ad inferna sunt deiecti &damnati ad corpora circumferenda siue humana, siue alia specie, quia cùm voluerint esse similes Deo, facti sunt similes iumentis; &cum in caelis habitare potuissent eosque mouere ®ere, iam in abiectissimis corporibus habitant quae mouent. Si autem sint animae damnatorum ideò in istis corporibus apparent, quòd constet saepè animas circa sepulchra versari &circa sua corpora, quorum amore cum nimium tenerentur ea ipsis dantur tanquam infernus &carcer quem inhabitent.