Latin
CAPVT II
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 104
Unproofread scanNot analysed yet
Si verò sunt substantiae materiales, vt esse possunt, vel sunt Angeli seu spiritus, vel sunt bruta quaedam animalia: si sint Angeli, nondum constat ex fide, nec apud Philosophos praesertim Platonicos indubitatum est vtrùm Angeli non habeant aliquod corpus, quemadmodum anima hominis corpore vestitur. Hinc apud Psellum sex sunt genera daemonum taliumque Angelorum. Alii enim habent corpus coeleste, alii igneum aut aëreum aut aqueum aut terrestre aut subterrestre: si verò sint animalia bruta, vt esse possunt ex Ammonio, notandum est quadruplex secundum Platonicos &rei veritatem animal esse posse: vnum est animal rationale immortale, scilicet Angelus: aliud animal rationale mortale, vt homo: aliud irrationale mortale, scilicet bestia: aliud irrationale immortale, quale est hoc genus daemonum brutorum. Iam de gigantibus loquendum est. Sacra scriptura duos potissimum recenset admirandae proceritatis gigantes, scilicet Og regem, &Goliath.