Latin
CAPVT II
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 110
Unproofread scanNot analysed yet
Theologi docent igni subterraneo inextinguibili, animas &daemones immortales perpetuò ardere, Hecla Islandiae mons perpetuis ignibus ardet, saxa ingentia, sulphur immensum, cineres infinitos ex profundissimo baratro eructat, ita ut terra quae quaquauersum quinque leucis distat à monte, nec habitari, nec coli possit: illius ignis aquâ accenditur, stupâ; &faeno &terrâ iniectâ extinguitur. In Italia paucis ab hinc annis in Puteolana regione montes igne subterraneo promouente apparuerunt. Sed omnium maximè admirandę sunt lucernę quę quotidie in veterum sepulchris reperiuntur perpetuò ardentes, de quibus Fortunius Licetus scripsit: sed hęc ex Philosopho comprobante certissimis testimoniis maximè lectu intellectuque digna sunt. Paulo 3. Pontifice maximo in via Appia in Tulliolę Ciceronis filię sepulchro inuenta fuit lucerna quę mille quingentos &quinquaginta annos inextincta mansit: aëre autem nouo recepto omnia fermè quę illic reperta in cineres abierunt. Aurea lucerna, inqua oleum infusum continebatur, Aathenis integro anno, nullo fomite nouo accedente, ardebat. Tempore D. Augustini fuit templum isi Veneris in quo lucerna, sub dio ardebat quam nulla tempestas extinguere poterat. Imperante Iustiniano Antiochięre perta fuit lucerna à Christi morte ardens vltra quingentos annos vnà cum imagine Christi, è cuius oleo in Persas Christianorum inimicos insperso, ignis omnes absumpsit Persas. Anno 1500. in Patauino agro reperta fuit lucerna ardens inter duas ampullas quarum vna aurea, altera argentea purissimo liquore plena per tot saecula ardens.